Michel Maittaire, Historia Typographorum Aliquot Parisiensium Vitas et Libros Complectens, Londini 1717

Simon Colinaeus (Gallice, Simon de Colines) quot annis 15e Centuriae, circa cujus medium spatium mortuus est, initia antecesserit, assequi certis indiciis nondum potui. Minime dubium est, quin (ut eorum temporum mos erat typographos esse non mediocriter eruditos) bonis Literis instructus fuerit, antequam ad Typographiam se conferret. Calamitas certe est apud nos maxime deploranda; quod, quum Artes Mechanicae ab hominibus earum scientissimis excolantur, Artibus Liberalibus inserviant illarum rudes: quod fabri quidem fabrilia, at illiterati literas tractent; & Typographi his excudendis saepe manus impuras admoveant, quae non possumt intelligere, aliquando nedum legere.

De Natura Stirpium Libri Tres, Simon de Colines, Paris 1536

De Natura Stirpium Libri Tres, Simon de Colines, Paris 1536

Artem hanc nobilissimam coepit Colinaeus exercere anno 1519; quod  Andreas Chevillier, vir de Typographicis rebus optime meritus, comprobat ex Clictovei tractatu de Regis officio in 4°. Hujus libelli non mihi occurrit notitia, nisi quem eo anno excudit Henricus Stephanus; ubi Colinaei nomen non lego. Forsan reperiuntur quaedam sub Colinaei nomine exemplaria: neque me longe errare putaverim, si conjiciam eum in Henrici Stephani officina, utpote administrum, ante ipsius mortem tyrocinij sui posuisse fundamenta.

Huic conjecturae haud aegre fidem facit, quod Henrici Stephani vidua non multo post conjugis obitum anno 1520° nupserit Colinaeo, cujus scilicet diligentiam industriamque in munere typographi obeundo spectatam jampridem habuerat. Is itaque in aliquibus libris anno 1520°, & 1521° impressis se vocat Henrici Stephani successorem; ut Typographi tam insigniter noti fama & nomine subnixus eruditorum gratiam facilius aucuparetur.

In defuncti Stephani domo è regione Scholae Decretorum usque ad annum 1524°, postea è regione collegii Bellovacensis in vico Sti Johannis Bellovacenfis in aedibus sole aureo insignitis eum habitasse libri indicant.

Iisdem typis, quibus antea Henricus Stephanus, diu usum fuisse liquet ex hujus & illius librorum comparatorum accurata inspectione. Alios autem multo pulchriores & Romanos & Italicos, quos nunquam Henricus Stephanus aut alius (quod sciam) Parisiensis typographus introduxerat, sibi comparasse nemo dubitabit; qui intuebitur Ruellium de Natura Stirpium 1536, aliosque plurimos, quorum elegantiam nullus lector potest satis mirari. Characteres Italicos nescio an ante annum a 1528 adhibuerit. His solis saepe usus est, e.g. cum Herodianum 1529, Gazam de Mensibus 1535, Serenum Samonicum 1533, Quintiliani Declamationes 1542, Poëtas plerosqe omnes (praeter Virgilium 1526 Romano charactere editum) aut libros Gallico sermone (quod rarum fuit) conscriptos excuderet. Typus Colinaei Italicus tam minor quam major venustatem habet sibi peculiarem, qua mihi videtur Aldum ipsum typorum illorum inventorem antecellere. Alium tamen pulchritudine inferiorem aliquando habuisse constabit conferenti Ovidij Metamorphoses 1537, & Fastos 1536, 8°.

Orontii Finaei . . . In sex priores libros Geometricorum . . .,  Simon de Colines, Paris 1544

Orontii Finaei . . . In sex priores libros Geometricorum . . ., Simon de Colines, Paris 1544

Rubricas distinctionis causa inseruit libro, quem Grammatographiam appellat, anno 1533, in gratiam Magdalenes Regis Francisci majoris natu filiae elaborato; cujus initio legitur Colinaei ad omnes cito & facile discendae grammaticae cupidos epiftola.

Insigne Typographicum aliquando nullum, aliquando suum, aliquando commune aliorum tunc temporis Parisiensium typographorum, nonnunquam duplex, fronti libroram apposuit.

Insigne sibi proprium inprimis adscivit, quo ad Gallicam appellationem (Colines & per metathesin literarum Conils) alludebat;  initiales scilicet sui nominis literas sdc aut binis hinc inde cuniculis cinctas, aut sub arbore pendulas cum cuniculis itidem ab utroque latere duobus, & tertio sub arboris radicibus procumbente. Nec raro suum cognomen plenius indicabat subscribendo, S. de Colines.